PAEFICA

PAEFICA
PAEFICA
memorata in illo Naevii,
Haec quidem hercle opinor Praefica est,
Nam mortuos collaudat.
Claudio dicebatur, quae praeficeretur ancillis lam entantibus. Unde in Glossis Philoxeni, Praefica, ἡ πρὸ τῆς κλίνης εν τῇ φορᾷ κοπτομένη: θρηνῳδὸς ἐπ᾿ ἐμφορὰν. Et Festo: Praeficae mulieres erant ad lamentandum mortuum conductae, quae dabant coeteris modum plangendi, quasi in hoc ipsum praefectae. Sic et Nonius Marcellus, Praeficae adhiberi solent funeri, mercede conductae, ut et flerent et fortia facta laudarent: Lucilius quoque earundem officium describit, l. 22. in verbis ab hoc Nonio adductis,
—— —— Mercede quae
Conductae flent alienô in funere Praeficae,
Multô, et capillos scindunt, et clamant magis.
Carmen, quod a Praeficis, et quidem ad tibiam, cantabatur, peculiari nomine vocabatur Naenia. Quare iterum Nonius Mar. cellus, Naenia, inquit, ineptum et inconditum carmen, quod adducta mulier, quae Praefica diceratur, his, quibus propinqui non essent mortuis exhiberet. Ubi tamen Nonius fallitur, nam etiam in funere eorum, quibus propinqui essent, Naeniam a Praeficis cantari solitam fuisse certum est. Item Nugae, vide supra in his vocibus. Fiebat autem id ante lectum defuncti, ut ex Glossis Philoxeni patet: duravitque Praeficarum appellatio usque ad secundum bellum Punicum, ut docet Varro de vita
Pop. Rom. l. 4. Ibi a muliere, quae optimâ voce esset, Pergama landatur: deinde Naeniam cantari solitam ad tibias, et fides eorum qui ludis Troicis cursitâssent. Haec wulier olim oucitata fuit Praefica, usque ad secundum bellum Poenicum: ut optime Scaliger locum restituit, vide Iac. Oiselium, Notis in A. Gellium, l. 18. c. 7. Eadem Mulier funera dicta est, teste Gutheriô, l. 1. c. 24. Tum mulier funera reliquum funus faciebat cum magno feminarum comitatu, defunctique nomen vocabat canorâ ubique voce: quam proin a larva buccis hiantibus prominente, in fronte Lucernae Galvanianae, repraesentari, statuit Fortun. Licetus, de Lucernis, l. 6. c. 7. Postea Mimi mortuales personati Naeniam concinebant, eamque triplicem: Primam in exsequiarum comitatu; Secundam ad rogum; Tertiam ad tumulum, ut docet praef. Gutherius de Iure Manium, l. 1. c. 23. Nec omittendum, quod idem annotavit Licetus, l. 6. c. 127. e vitro caeruleo olim ampullas, ad excipiendum lacrimarum humorem, a Praefica coeterisque mulierculis funeralibus, pretio vendi solitum, constructas et cum cadaverum bustis contumulatas fuisse: Quod idem alibi quoque confirmat. Vide supra Lachyrmae. Sed et Praeficarum in ipso Dei populo vestigia deprehenduntur, Ierem. c. 9. v. 17. 18. Vide etiam Matthaei, c. 9. v. 23. etc. ut et supra in vocibus, Defuncti, Exsequiae, Funera, Funus, Planctus etc. nec non, Ascetria.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”